Please read the following story, then answer the questions below.
In Italiā, p
Please read the following story, then answer the questions below.
In Italiā, procul ab Romā, est mons Vesuvius. Sub monte iacent multa oppida.(1) Herculaneum, Pompeii et Nuceria sunt oppida quae sub monte Vesuviō iacent. Circum montem Vesuvium sunt multi collēs in quibus pulchrae arborēs sunt. Sub arboribus umbra est. In arboribus sunt multa mala et pira. In oppidō Nuceriā, quae est prope collēs, sunt multae tabernae. Duo tabernariī et servī eōrum veniunt ex Nuceriā et ambulant ad collēs. Mala et(5) pira, quae in arboribus sunt, non umbra, quae sub arboribus est, petunt. Unustabernarius est Titus. Alius tabernarius Lucius est. Tabernariī servōs vocant et imperant, “Venīte, servī! Carpite mala et pira ex arboribus!”. Servī parent et mala et pira carpunt. Mala et pira ā servīs in saccōs ponuntur. Titus saccōs eius et Luciī numerat. Numerus saccōrum centum est. Tabernariī imperant, “Servī, portate saccōs malōrum ad tabernam Titī. Portate saccōs(10) pirōrum ad tabernam Luciī!”Saccī malōrum et pirōrum vehuntur ad tabernās quae inoppidō Nuceriā sunt.
Multae familiae habitant in oppidō Nuceriā. Caecilius est pater primae familiae. In
familiā Caeciliī est unus filius et una filia. Filia Caeciliī est Melissa. Gaius est pater secundae
familiae. Caecilia et familia per viam ambulant.(15)
Gaius et familia ambulant ad tabernam Luciī. Gaius interrogat Lucium, “Quantum estpretium quinque pirorum?” Lucius respondet, “Quinque pira constant tantum decem sestertiīs.” Pretium pirōrum non delectat Gaium. Gaius non emit pira et discedit ā taberna.
Familiae Caeciliī venit ex villā et ambulat ad tabernam Titī. Caecilius Titum salutat. “Salve, Tite! Quid venditur in taberna?” Titus respondet, “Mala formosa venduntur!” Caecilius(20) saccum malōrum aspicit et interrogat, “Tite, quantī constat saccus malōrum?” Titus respondet, “Quattuor sestertiī constat”. Pretium non Caecilium delectat.
Caecilius: “Quattuor sestertiī? Id magnum pretium est!”
Titus Caeciliō alium saccum ostendit: “Aspice saccum. Tres sestertii tantum constat.”
Caecilius saccum videt. Melissa quoque saccum videt et plorat, “Sed saccum non tam(25) magnus est quam saccum malōrum! Pater, emi saccum magnum, non saccum parvum!” Caecilius non est laetus, sed magnum saccum malōrum filiae emit. Pater quattuor nummōs tabernariō dat et tabernarius saccum patrī dat. Tabernarius accipit nummōs ab patre.
Caecilus saccum sumit et aperit. Pater non videt quid inest in saccō sed unum malum sumit ex saccō. Caecilius saccum claudit et malum filiae dat, “Ecce! Malum tuum!”(30)Melissa accipit malum sed non est laeta. Filia lacrimat! Filia vestigia dentium in malō suō videt! Filia, “Pater, aspice! Malum foedum est! Vestigia dentium in malō meō sunt! Tabernarius improbus est quia malum meum ēst!”
Caecilius est iratus et Titum accusat, “O quam improbus est tabernarius qui mala cum vestigiīs
dentium vendit!”(35)
Caecilius Titum accusat, sed Titus non iratus est. Titus ridet et dentēs eius Caeciliō ostendit. Quot dentēs Titus habet? Titus vigintī dentēs habet. Quot vestigia dentium in malō sunt? Octo tantum vestigia dentium in malō sunt.
Caecilius: “Titus tabernarius improbus non est! Sed, quis malum ēst?”
Dum Caecilius Titum interrogat, filia Caeciliī saccum malōrum aperit. Filia in saccō(40) aspicit. Filia est laeta et ridet.
Filia, “Vide, pater, quid inest in saccō!”
Caecilius aspicit et videt quid est in saccō.
Parva et formosa ovis inest in saccō! Parva ovis ridet et monstrat dentēs. Quot dentēs habet?
Parva ovis tantum octō dentēs habet! (45)
Please answer the following questions about the story. Answer in Latin in complete sentences. The number in parentheses indicates the line number of the story to which the question refers.
(1) Ubi est Mons Vesuvius?
(2) Quot oppida sunt sub monte Vesuvio?
(5) Unde veniunt tabernariī et servī?
(5) Quō eunt tabernariī et servī?
(5) Petuntne servī umbram?
(8) Qui carpunt mala et pira? Cur carpunt mala et pira?
(7) Qui sunt dominī servōrum qui mala et pira carpunt?
(9) Quot saccōs Titus et habent?
(9) A quō saccī numerantur?
(10) Quid vendit Lucius in tabernā eius?
(11) Quō eunt servī quī mala portant?
(15) Quae familia it ad tabernam in quā pira venduntur?
(15-18) Cur Lucius non vendit pira Gaio? Cur Lucius non vendit pira Caeciliō?
(19) Cum quā venit Caecilius ex villā?
(22) Quid Caecilium non delectat?
(27) Quid est pretium saccī malōrum quae Caecilius non emit ā Titō?
(30) Cuī Caecilius malum dat?
(31) Cur Melissa non est laetus?
(30-35) Cur Caecilius est iratus? Cur Caecilius Marcum accusat?
(36) Suntne vestigia dentium Titī in malō?
(35-40) Quid Titus Caeciliō monstrat?
(39) Cur Titus non tabernarius improbus est?
(40-45) Cur Melissa est laeta?
(41) A quō Titus interrogatur?
(44-45) Quis malum Melissae ēst?